haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis
trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse
et discipuli eius
sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia
frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et
Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et
armis
Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum
processit et dicit eis quem quaeritis
responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum
stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt
in terram
iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem
dixerunt Iesum Nazarenum
respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me
quaeritis sinite hos abire
ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non
perdidi ex ipsis quemquam
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit
pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem
nomen servo Malchus
dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem
quem dedit mihi Pater non bibam illum
cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum
conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae
qui erat pontifex anni illius
erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia
expedit unum hominem mori pro populo
sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus
discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum
Iesu in atrium pontificis
Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus
alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit
Petrum
dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex
discipulis es hominis istius dicit ille non sum
stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat
et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et
calefaciens se
pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de
doctrina eius
respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper
docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et
in occulto locutus sum nihil
quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid
locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego
haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit
alapam Iesu dicens sic respondes pontifici
respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe
de malo si autem bene quid me caedis
et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt
ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et
dixit non sum
dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius
abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo
iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit
adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem
mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non
contaminarentur sed manducarent pascha
exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam
accusationem adfertis adversus hominem hunc
responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor
non tibi tradidissemus eum
dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem
vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet
interficere quemquam
ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset
morte moriturus
introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit
Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum
et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi
dixerunt de me
respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et
pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti
respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc
mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non
traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc
dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu
dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in
mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex
veritate audit meam vocem
dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset
iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo
causam
est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in
pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum
clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban
erat autem Barabbas latro